라틴어 문장 검색

itaque nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 5 2:3)
itaque Antonius petebat a me per litteras ut sibi ignoscerem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 7 4:6)
illud dumtaxat tamen audebo petere abs te quod potero, ne quid existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia constarent minusve te diligerem potiusque semper illum auctorem nostrae coniunctionis fuisse meique itineris comitem, non ducem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 12 4:2)
Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 14 6:1)
quod autem scribis quandam laetitiam bonorum esse commotam ut sit auditum de litteris, tu quidem nihil praetermittis in quo putes aliquid solaci esse, sed ego non adducor quemquam bonum ullam salutem putare mihi tanti fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium quidem habeo quemquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 16 3:1)
quam ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, me moneres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 16 5:1)
tuas litteras ad eas quibus a te proxime consilium petivi vehementer exspecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:7)
petet fortasse tertiam pensionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 23 6:12)
quod Silius te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 30 2:9)
fore cum dubitet Curtius consulatum petere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 49 4:5)
se scire aiebat ab eo nuper petitam Cornificiam, Q. filiam, vetulam sane et multarum nuptiarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 28 8:5)
nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas ne quid ei desit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 4:3)
a Caesare petii ut Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13A 3:1)
litterae vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere a te ita petente ut inimicum meum, necessarium tuum me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13B 3:1)
qua re quoniam hoc a me sic petis ut, quae tua potestas est, ea neges te me invito usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur, non quo aut aetas nostra ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari aut dignitas mea ullam contentionem extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos coniunctiores simus quam adhuc fuimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13B 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION