라틴어 문장 검색

ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 9장3)
sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장10)
Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cuiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장14)
Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장6)
ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, vulgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장9)
viget aetas, animus valet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장15)
"Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes violentia atque crudelitate faeneratorum plerique patria, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장1)
Quo minus mirandum est homines egentis, malis moribus, maxuma spe, rei publicae iuxta ac sibi consuluisse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장9)
Ad hoc, quicumque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장11)
Ubi intenderis ingenium, valet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장3)
si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장4)
Hoc item vobis providendum est, patres conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas neu magis irae vostrae quam famae consulatis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장11)
Maiores nostri, patres conscripti, neque consili neque audaciae umquam eguere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장66)
Postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장72)
publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxume opibus valent;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장78)

SEARCH

MENU NAVIGATION