라틴어 문장 검색

adeoque rebus accommodanda compositio, ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem inhorrescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 383:2)
argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non tamen ita ut trochaeis quoque celeria quidem, sed sine viribus sint, verum iis, qui sint brevibus longisque mixti, non tamen plures longas quam breves habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 392:1)
non vox et gestus accommodatur naturae ipsarum, de quibus dicimus, rerum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:3)
et quae idem significarent solitos scio ediscere, quo et occurreret ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quod idem intelligi posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 8:1)
sunt autem alia huius naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis, quo potius utaris, intersit, ut ensis et gladius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 12:1)
quorum ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 14:3)
utar enim verbis iisdem, quae ex Afro Domitio iuvenis excepi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 87:1)
contra omnis ficta est et ad alienum propositum accommodatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 144:4)
nam et rerum copia Graeci auctores abundant et plurimum artis in eloquentiam intulerunt, et hos transferentibus verbis uti optimis licet, omnibus enim utimur nostris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 204:2)
siquidem C. Carbo etiam in tabernaculo solebat hac uti exercitatione dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 260:2)
et nos secundum communem potius loquendi consuetudinem quam ipsam veritatis regulam divisione hac utimur, ut ab eo, quod deceat, utilitatem separemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 13:1)
aut P. Rutilius, vel cum illo paene Socratico genere defensionis est usus, vel cum revocante eum P. Sulla manere in exilio maluit, quid sibi maxime conduceret, nesciebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 13:3)
aut enim tuebatur eos, quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae (cui tamen non fuit par, servatae patriae poenam passus exilium), ut illorum, quae egerat in consulatu, frequens commemoratio possit videri non gloriae magis quam data.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 19:2)
maior in personis observatio est apud tragicos comicosque, multis enim utuntur et variis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 39:3)
nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus iudiciisque vana sint eadem, rideaturque merito, qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION