라틴어 문장 검색

omnium igitur artium peritus erit orator, si de omnibus ei dicendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 347:2)
mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium consecutus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 347:4)
similiter de artibus quoque, de quibus dicendum erit, interim discet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 348:4)
verum hoc ego non artem credo egere sed artifice.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 357:3)
quoniam in libro secundo quaesitum est, quid esset rhetorice et quis finis eius, artem quoque esse et utilem et virtutem, ut vires nostrae tulerunt, , materiamque ei res omnes, de quibus dicere oporteret, subiecimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 4:1)
intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 4:3)
artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 11:2)
Thrasymachus Chalcedonius cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem, quam edidit, Euathlus dicitur, et Hippias Eleus et, quem Palameden Plato appellat, Alcidamas Elates.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 13:1)
Antiphon quoque et orationem primus omnium scripsit et nihilo minus et artem ipse composuit et pro se dixisse optime est creditus, etiam Polycrates, a quo scriptam in Socraten diximus orationem, et Theodorus Byzantius ex iis et ipse, quos Plato appellat λογοδαιδάλουσ horum primi communes locos tractasse dicuntur Protagoras, Gorgias, adfectus Prodicus et Hippias et idem Protagoras et Thrasymachus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 14:1)
nam et Isocratis praestantissimi discipuli fuerunt in omni studiorum genere, eoque iam seniore (octavum enim et nonagesimum implevit annum) scholis Aristoteles praecipere artem coepit, noto illo (ut traditur) versu ex Philocteta frequenter usus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 17:1)
ars est utriusque, sed pluribus eam libris Aristoteles complexus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 17:3)
nam ipsius sola videtur Ars edita ad Matium, quia ceteras missa ad Domitium epistula non agnoscit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 21:3)
praecipuum vero lumen sicut eloquentiae ita praeceptis quoque eius dedit, unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes, M. Tullius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 23:1)
initium ergo dicendi dedit natura, initium artis observatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 29:1)
homines enim, sicuti in medicina, cum viderent alia salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem, ita, cum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprehenderent, notarunt ea ad imitandum vitandumque, et quaedam rationem eorum adiecerunt ipsi quoque;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION