라틴어 문장 검색

Fabius Vibulanus tribuni militum consulari potestate fuerunt, ni Veiens bellum religio principum distulisset, quorum agros Tiberis super ripas effusus maxime ruinis villarum vastavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 533:2)
excursiones inde in confinem agrum Labicanum factae erant novisque colonis bellum inlatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 536:1)
at ubi eae sollicitudines discessere, omnia quibus turbari solita erat civitas, domi discordia, foris bellum exortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 575:2)
M. Aemilio C. Valerio Potito consulibus bellum Aequi parabant, Volscis, quamquam non publico consilio capessentibus arma, voluntariis mercede secutis militiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 577:1)
ad quod bellum ubi ex senatus consulto consules dilectum habere occipiunt, obstare enixe tribuni sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 602:1)
Volscos deinde et Aequos, seu Carventana arx retenta in spem seu Verrugine amissum praesidium ad iram cum impulisset, fama adfertur summa vi ad bellum coortos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 613:1)
Fabio Ambusto L. Valerio Potito tribunis militum consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus res, ni facesserent propere urbe finibusque, daturos quod Lars Tolumnius dedisset responderi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 642:3)
id patres aegre passi decrevere ut tribuni militum de bello indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 644:1)
et tamquam paeniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari qui omnem Etruriam sit concitaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 646:1)
decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia, quam procul ab domo?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 43:1)
scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseverandum stimulet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 44:3)
non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines nostros accipimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 49:2)
ut tamquam navale bellum tempestatibus captandis et observando tempore anni gerant, non aestus, non frigora pati possint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 62:2)
erubescant profecto si quis eis haec obiciat, contendantque, et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella gerere posse nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 63:1)
his tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesidium vacationibus militum et Volscos mercatores volgo receptando proditis repente portarum custodibus oppressum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 90:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION