라틴어 문장 검색

ex quo regnum adeptus es, unam rem te quae facienda fuerit senatus fecisse censet, quod legatos Romam ad renovandum foedus miseris, quod ipsum tamen tibi non fuisse renovandum iudicat potius quam cum renovatum esset violandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 419:1)
nihil certe insanabile nec quod bello et armis persequendum esse censeatis commisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 451:1)
cum experienda omnia ad ultimum nec praetermittendam spem ullam censuisset rex, reliqua consultatio erat, quonam modo tutum iter legatis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 453:2)
Ismenias gentem Boeotorum in fidem Romanorum permitti aequum censebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 464:2)
dum integrae res sint, statuere apud animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamve quam insulam petere ab Romanis, ubi privatus superstes regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, an armatus vindex fortunae dignitatisque suae aut, ut viro forti dignum sit, patiatur quodcumque casus belli tulerit, aut victor liberet orbem terrarum ab imperio Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 535:1)
ipse ad Sycurium progressus opperiri ibi hostium adventum statuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 587:1)
itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 614:2)
ante se statuit funditores iaculatoresque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 635:1)
responderi placuit ita pacem dari si de summa rerum liberum senatui permittat rex de se deque universa Macedonia statuendi ius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 687:1)
nuntient ne bellum cum ulla gente moveat, nisi cum qua senatus gerendum censuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 12:1)
et erant qui legatos mittendos ad pacem precibus petendam censerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 37:2)
iisdem mandatum, ut et Hostilio consuli et Hortensio praetori nuntiarent, senatum Abderitis iniustum bellum illatum conquirique omnes, qui in servitute sint, et restitui in libertatem aequum censere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 48:1)
munera mitti legatis ex binis milibus aeris censuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 57:1)
legati Carthaginiensium tritici deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare devecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 71:2)
sociorum navalium neminem praeter magistros in hospitia deduci aequum censere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 94:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION