라틴어 문장 검색

Legi enim librum omnibus numeris absolutum, cui multum apud me gratiae amor ipsius adiecit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 382)
Vereor enim, ne et per publicos parum fideliter custodiantur, et non exiguum militum numerum haec cura distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 19 1:1)
Respondit non sufficere sibi hunc numerum, idque se scripturum tibi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 21 2:1)
Hoc in causa fuit, quominus statim revocandos putarem, quos habet supra numerum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 21 2:2)
TRAIANUS PLINIO Et mihi scripsit Gavius Bassus non sufficere sibi eum militum numerum, qui ut daretur illi, mandatis meis complexus sum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 221)
Ipse enim dubito ob hoc maxime quod, ut iam dixerant sacramento, ita nondum distributi in numeros erant.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 29 2:1)
Neque enim multum interest, quod nondum per numeros distributi sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 30 2:4)
Fuerunt, qui dicerent non liberandum eum iudicandi necessitate, sed omnino tollendum de iudicum numero reddendumque poenae, quam fractis vinculis evasisset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 2:1)
Quibus ex causis necessitudines eius inter meas numero, filium in primis, Nymphidium Lupum, iuvenem probum industrium et egregio patre dignissimum, suffecturum indulgentiae tuae, sicut primis eius experimentis cognoscere potes, cum praefectus cohortis plenissimum testimonium meruerit Iuli Ferocis et Fusci Salinatoris clarissimorum virorum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 3:1)
TRAIANUS PLINIO Quam parce haec beneficia tribuam, utique, mi Secunde carissime, haeret tibi, cum etiam in senatu affirmare soleam non excessisse me numerum, quem apud amplissimum ordinem suffecturum mihi professus sum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 951)
Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 9:2)
sed ii, quos indulgentia tua quibusdam civitatibus super legitimum numerum adicere permisit, et singula milia denariorum et bina intulerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 112 1:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Qui virilem togam sumunt vel nuptias faciunt vel ineunt magistratum vel opus publicum dedicant, solent totam bulen atque etiam e plebe non exiguum numerum vocare binosque denarios vel singulos dare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1161)
TRAIANUS PLINIO Merito vereris, ne in speciem διανομῆσ incidat invitatio, quae et in numero modum excedit et quasi per corpora, non viritim singulos ex notitia ad sollemnes sportulas contrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1171)
Arma gravi numero violentaque bella parabam Edere, materia conveniente modis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION