라틴어 문장 검색

Quis enim non caelum ac terram matrem ac patrem venerationis et honoris gratia appellet?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 8:5)
Illorum est honor consecratio coaequalium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 14:1)
Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 8:1)
Si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis vestigia obsoletant, de contemptu utique censentur tam eorum qui eiusmodi factitant quam eorum quibus factitant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 5:3)
Ex eo enim quod aliud a se coli dicit quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert, et transferendo iam non colit quod negavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 27:2)
Nemo ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 16:3)
Faliscorum in honorem Patris Curis et accepit cognomen Iuno.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 8:3)
Nec tantum tamen honoris fatis Romani dicaverunt dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Iunonis quantum prostitutissimae lupae Larentinae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 9:1)
Quoniam autem facile iniquum videretur liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum (nam et alias divinae rei faciundae libens animus indicitur), certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui causa placare deberet, ne prae manu esset iure libertatis dicere:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 1:1)
Ceterum daemonas, id est genios, adiurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non deierare, ut eis honorem divinitatis conferamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 3:2)
Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque vanos neque mentientes neque temerarios honores dicant, quia verae religionis homines etiam solemnia eorum conscientia potius quam lascivia celebrant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 1:1)
Praesident probati quique seniores, honorem istum non pretio, sed testimonio adepti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:5)
Idem et cum aliquid de veritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat, credo ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 5:4)
Desinunt tamen Christiani haberi penes nos, philosophi vero illi cum talibus factis in nomine et honore sapientiae perseverant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 17:2)
Certe Laconum flagella sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata tantum honorem tolerantiae domui conferunt quantum sanguinis fuderint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION