라틴어 문장 검색

sucularumque et prelorum et vectium si non fuisset torculariis praeparatio, neque olei nitorem neque vitium fructum habere potuissemus ad iucunditatem, portationesque eorum non essent, nisi plostrorum seu serracorum per terram, navicularum per aquam inventae essent machinationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장23)
"Postquam ergo arguendo crimina factus sum criminosus et iuxta tritum vulgi sermone proverbium iurantibus et negantibus cunctis me ames nec credo habere nec tango ipsique parietes in me maledicta resonarunt Et psallebant contra me, qui bibebant vinum, coactus malo tacere didici rectius esse arbitrans ponere custodiam ori meo et ostium munitum labiis meis, quam declinare cor in verba malitiae et, dum carpo vitia, in vitium detractions incurrere."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:17)
Quam quidem per naturam habemus, et contra naturam vitia, cum sit vitium corruptio naturae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:48)
Non praetereundum est id quoque in libris veterum iurisperitorum scriptum esse, morbum et vitium distare, quod vitium perpetuum, morbus cum accessu decessuque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 14:1)
Illi vitium vitio peccatumque peccato remediantur, nos amore virtutum vitia superemus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 14:3)
INTER vitia argumentorum longe maximum esse vitium videtur quae ἀντιστρέφοντα Graeci dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 2:1)
hoc autem adeo verum est ut, cum in hac maxime parte sint vicina virtutibus vitia, etiam, qui vitiis utuntur, virtutum tamen iis nomen imponant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 71:1)
Si velis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 21:1)
Nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat quam quod homines ignavi ac desides, operti barba et pallio, mores et emolumenta philosophiae in linguae verborumque artes converterent et vitia facundissime accusarent, intercutibus ipsi vitiis madentes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 6:1)
nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus omnia iam ferme mortalibus esse parata et, pro quam possent, vitam consistere tutam, divitiis homines et honore et laude potentis affluere atque bona gnatorum excellere fama, nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi, atque animi ingratis vitam vexare sine ulla pausa atque infestis cogi saevire querellis, intellegit ibi vitium vas efficere ipsum omniaque illius vitio corrumpier intus, quae conlata foris et commoda cumque venirent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:3)
Quemadmodum autem potest aliquis, quantum satis sit, adversus vitia discere, qui quantum a vitiis vacat, discit?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 10:1)
Auditu tamen conprehendi possunt, sicut suntiustitia et ius et ratio et virtutes et vitia, que omnia vehementius suntdiligenda, vitiis penitus fugatis et certe.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 1:3)
Ut igitur coronam et pacem habeas, cum vitiis te certare oportet, et maximecum vitio impietatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 64:4)
quod enim vituperabile est per se ipsum, id eo ipso vitium nominatum puto, vel etiam a vitio dictum vituperari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 52:10)
qui enim vitiis modum apponit, is partem suscipit vitiorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION