라틴어 문장 검색

Et haec quaestio facile expedietur et si qua similis huic moveri potest, si totiens illo cogitationem nostram converterimus beneficium nullum esse, nisi quod ad nos primum aliqua cogitatio defert, deinde amica et benigna.
(세네카, 행복론, Liber VI 31:2)
et amicum et inimicum voluntas facit.
(세네카, 행복론, Liber VI 41:2)
Quia ex medico et praeceptore in amicum transeunt et nos non arte, quam vendunt, obligant, sed benigna et familiari voluntate.
(세네카, 행복론, Liber VI 75:4)
Itaque medico, si nihil amplius quam manum tangit et me inter eos, quos perambulat, ponit sine ullo adfectu facienda aut vitanda praecipiens, nihil amplius debeo, quia me non tamquam amicum videt, sed tamquam imperatorem.
(세네카, 행복론, Liber VI 76:1)
huic ego non tamquam medico sed tamquam amico ob- ligatus sum.
(세네카, 행복론, Liber VI 79:4)
quorum animus simillimus est pravo amore flagrantibus, qui amicae suae optant exilium, ut desertam fugientemque comi- tentur, optant inopiam, ut magis desiderant donent, optant morbum, ut adsideant, et, quidquid inimicus optaret, amantes vovent.
(세네카, 행복론, Liber VI 118:2)
Neminem tam alte secunda posuerunt, ut non illi eo magis amicus desit, quia nihil absit.
(세네카, 행복론, Liber VI 139:5)
Nescis, quantum sit pretium amicitiae, si non intellegis multum te ei daturum, cui dederis amicum, rem non domibus tantum, sed saeculis raram, quae non aliubi magis deest, quam ubi creditur abundare.
(세네카, 행복론, Liber VI 168:1)
Non sunt isti amici, qui agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et secundas admissiones digeruntur.
(세네카, 행복론, Liber VI 169:2)
Consuetudo ista vetus est regibus regesque simulantibus populum amicorum discribere, et proprium superbiae magno aestimare introitum ac tactum sui liminis et pro honore dare, ut ostio suo propius adsideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque ex- cludant.
(세네카, 행복론, Liber VI 171:1)
Habuerunt itaque isti amicos primos, ha- buerunt secundos, numquam veros.
(세네카, 행복론, Liber VI 172:2)
Amicum vocas, cuius disponitur salutatio ?
(세네카, 행복론, Liber VI 173:1)
In pectore amicus, non in atrio quaeritur;
(세네카, 행복론, Liber VI 175:1)
Quemadmodum te et in dubiis et in adversis et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, adversa fortiter, laeta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes.
(세네카, 행복론, Liber VI 177:2)
Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 178:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION