라틴어 문장 검색

nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui dubium est quin, ut quibus nullae suae vires sint, praesentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam veniam utantur, simul ac Romanum exercitum in Graecia viderint, ad consuetum imperium se avertant, nec iis noxiae futurum sit, quod, cum Romani procul abessent, vim tuam praesentis exercitusque tui experiri noluerint ?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 74:1)
Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim quae subductae erant navibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, post solis occasum profectus septuaginta navibus tectis vento adverso ante lucem Pygela portum tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 117:2)
cum his mandatis legati missi orare consulem ut parceret urbi, misereretur gentis quondam sociae, nolle dicere iniuriis, miseriis certe coactae insanire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 92:1)
nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam silvestrem primo servare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 216:2)
frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, res suas quibus periclitari nolebant cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 312:1)
sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus praetor vim arcuerat, non quia salvos vellet sed quia perire causa indicta nolebat, obiecti multitudini iratae, cum aversis auribus pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad supplicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 404:1)
tu vero recte ut diis immortalibus honos habeatur postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 569:1)
nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallograecorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 571:1)
sed ego in ea civitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea quae dii comprobaverunt, et in sollemnibus verbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, 'quod bene ac feliciter rem publicam administrarit,' si nollem, si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, si pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam nationem sine ulla militum iactura devicimus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 614:1)
collatam a cognatis et amicis innumerabilem pecuniam accipere noluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha26)
lacrimae mulieri obortae et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se esset, eiectus a matre, quod probus adulescens - dii propitii essent - obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 116:1)
eos esse, qui aut coniurare aut sociari facinoribus aut stuprum pati noluerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 139:2)
proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cuius ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 55:1)
privatum rationem redditurum earum rerum esse quoniam consul noluisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 80:2)
nihilne factum neque dictum est in civitate vestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur populus Romanus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 259:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION