라틴어 문장 검색

Cum faciem laudo, cum miror crura manusque, Dicere, Galla, soles 'Nuda placebo magis,' Et semper vitas communia balnea nobis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LI1)
Dicite, dissimiles sunt magis, an similes?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXVIII2)
Da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVII6)
Conveniunt nostris auribus ista magis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLI2)
Nequitias tellus scit dare nulla magis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLII3)
Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam, Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas, Pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIX2)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Vos nunc omnia parva qui putatis, Centeno gelidum ligone Tibur Vel Praeneste domate pendulamque Uni dedite Setiam colono, Dum me iudice praeferantur istis Iuli iugera pauca Martialis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV9)
Cum gravis extremas Vestinus duceret horas Et iam per Stygias esset iturus aquas, Ultima volventis oravit pensa sorores, Ut traherent parva stamina pulla mora, Iam sibi defunctus caris dum vivit amicis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIII1)
In mortem parvis concurrere frontibus ardent.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIV3)
Arserit Euhadne flammis iniecta mariti, Nec minor Alcestin fama sub astra ferat:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXV3)
Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos, Inputet et nobis otia parva roga, Immemor et paulum curarum operumque suorum Non tetrica nugas exigat aure meas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXII1)
Nulla remisisti parvo pro munere dona, Et iam Saturni quinque fuere dies.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVIII1)
Ergo nec argenti sex scripula Septiciani Missa nec a querulo mappa cliente fuit, Antipolitani nec quae de sanguine thynni Testa rubet, nec quae cottana parva gerit, Nec rugosarum vimen breve Picenarum, Dicere te posses ut meminisse mei?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVIII2)
Sed non et veteres contenti laude fuerunt, Cum minimum vati munus Alexis erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVI5)

SEARCH

MENU NAVIGATION