라틴어 문장 검색

Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장4)
Ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus, quascumque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 5장5)
Ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi, nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장6)
Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficia posse me a vobis auxilium petere, ac maxime deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem, secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장6)
Nunc vero exul patria domo, solus atque omnium honestarum rerum egens quo accedam aut quos appellem?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장36)
At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno consulam, cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장52)
Ad hoc si iniuriae non sint, haut saepe auxili egeas."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장55)
Igitur diffidens ueteri exercitui milites scribere, praesidia undique arcessere, arma tela equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장3)
Id oppidum, in campo situm, magis opere quam natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장2)
Hamilcarem quendam, hominem nobilem factiosum, novis rebus studere, aduersum quem neque imperia magistratuum neque leges valerent;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 77장2)
Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum atque valens nomine Capsa, cuius conditor Hercules Libys memorabatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장4)
Nam bello quid valeat, tute scis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장15)
Fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae, qua apud meum animum nihil carius est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장5)
Denique regi patefacit, quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam armis amplius valuissent, non in gratiam habituros;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장2)
Ait sapientem nulla re egere, et tamen multis illi rebus opus esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION