라틴어 문장 검색

"Verum quia nunc de virginibus scribens paene superflue de monachis disputavi, ad tertium genus veniam, quos anchoretas vocant et qui de coenobiis exeuntes excepto pane et sale amplius ad deserta nil perferunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:109)
Cingulum non auro gemmisque distinctum est, sed laneum et tota simplicitate purissimum et quoi possit adstringere magis vestimenta quam scindere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:16)
et certe veritatem magis exprimunt tormenta quam risus, nisi quod facilius creditur, quod aut fictum libenter auditur aut non fletum, ut fingatur, inpellitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:22)
quanto magis in clericis et in clericis monachis, quorum et sacerdotium proposito et propositum ornatur sacerdotio!
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:42)
Sunt, qui pauperibus parum tri- buunt, ut amplius accipiant, et sub praetextu elemosynae quaerunt divitias;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:6)
quae magis yenatio appellanda est quam elemosyna.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:7)
Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:2)
aut si talis est, qui non audiat clericos nisi inter filias libenter carebo huiusce modi beneficio et Christum rogabo pro iudice, qui magis subvenire potest;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:3)
quanto magis nos, quibus animarum medicina commissa est, omnium Christianorum domos debemus amare quasi proprias.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 15:7)
Quanto ille felicior, tanto nos amplius in dolore, quod tali caremus bono.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:4)
Quanto magis tu, et avunculus et episcopus, hoc est in carne et in spiritu pater, aves viscera tua et quasi a te divulsa suspiras!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:11)
Excepta vili tunica et operimento pari, quod tecto tantum corpore frigus excluderet, nihil sibi amplius reservavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:7)
Sed quanto plus repugnabat, tanto magis omnium in se studia concitabat et merebatur negando, quod esse nolebat, eoque dignior erat, quod se clamabat indignum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:17)
Sermo eius et omne convivium de scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, dispu- tantem contra se magis docere quam vincere et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:34)
Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem et pudore reticentis pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret et pro reverentia sacerdotii facilius inpetraret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION