라틴어 문장 검색

iudicem enim consulem appellari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 610:2)
quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem iudicem sed praetorem appellari mos fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 611:1)
tamen et tribunos appellavit et, nullo morante arreptus a viatore, provoco inquit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 620:2)
quod si indicta causa in vincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare, et monere ne imitentur quos oderint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 626:1)
itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est - iam tum Apollinare appellabant, - avocavere senatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 702:1)
appellare tribunos communem patriam auxiliumque eorum implorare vastatis agris, urbe prope oppugnata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 767:3)
cum ut vanum eum negarent consules audiendum esse vociferantemque prodi publicam causam submoveri iussissent, tribunos appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 793:1)
censores ab re appellati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 93:2)
id Aequimaelium appellatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 172:2)
a bello credo quod deinde gessit appellatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 188:1)
spolia in aede Iovis Feretri prope Romuli spolia quae, prima opima appellata, sola ea tempestate erant, cum sollemni dedicatione dono fixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 214:1)
illud satis constat ad alia discordes in uno adversus patrum voluntatem consensisse ne dicerent dictatorem, cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Servilius Priscus, summis honoribus egregie usus, Vos inquit, tribuni plebis, quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat ut in tanto discrimine rei publicae dictatorem dicere consules pro potestate vestra cogatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 281:1)
et argumento est, quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 314:2)
peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta, Volturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab Samnitibus captam Capuamque ab duce eorum Capye vel, quod propius vero est, a campestri agro appellatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 397:2)
fremitus deinde universi senatus ortus, cum ex omnibus partibus curiae tribuni appellarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 530:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION