라틴어 문장 검색

ego omnem operam dabo, ne pervenire ad me erubescat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:6)
Usque in hunc diem, Iulia, quantum quidem ego sciam - adsiduus viri tui comes, cui non tantum quae in publicum emittuntur nota, sed omnes sunt secretiores animorum vestrorum motus - dedisti operam, ne quid esset quod in te quisquam reprenderet ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 23:1)
Caram te, vita, beneficio mortis habeo !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 118:8)
quid enim erat turpius quam Pompeium vivere beneficio regis ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 119:8)
Beneficiis enim humana vita constat et concordia, nec terrore sed mutuo amore in foedus auxiliumque commune constringitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 31:3)
Optimum est primum irritamentum irae protinus spernere ipsisque repugnare seminibus et dare operam, ne incidamus in iram.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 44:1)
Non rationis tunc beneficio quievit, sed affectuum infida et mala pace.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 50:5)
Aut loci beneficio adversus intemperiem anni tutus est aut patientia corporis sensum utriusque pervicit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 64:4)
difficile autem regimen est, quia dare debemus operam, ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 107:2)
demus operam, ut familiaris sit iis cum quibus contendere solet, ut in certamine adsuescat non nocere velle sed vincere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 111:2)
tam perdis operam cum illi irasceris, quam cum illum alteri precaris iratum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 164:5)
Illud ante omnia cogita, foedam esse et exsecrabilem vim nocendi et alienissimam homini, cuius beneficio etiam saeva mansuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:1)
non enim ut in beneficiis honestum est merita meritis repensare, ita iniurias iniuriis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 175:3)
tu contra beneficiis provoca.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 190:2)
Quaedam gentes beneficio egestatis non novere luxuriam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION