라틴어 문장 검색

ideo iactant miracula dictis aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne humanum genus est avidum nimis auricularum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:7)
Quod super est, non est mirandum qua ratione, per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas, haec loca per voces veniant aurisque lacessant, conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:1)
Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum plusculum habent in se rationis, plus operai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:1)
namque figurarum ratio ut motusque reposcunt, proinde foraminibus debent differe figurae et variare viae proinde ac textura coërcet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:15)
quippe ubi cui febris bili superante coorta est aut alia ratione aliquast vis excita morbi, perturbatur ibi iam totum corpus et omnes commutantur ibi positurae principiorum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:18)
cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:8)
quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus atque oculis, simili fieri ratione necessest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:12)
Nunc igitur docui quoniam me forte leonum cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt, scire licet mentem simili ratione moveri per simulacra leonum [et] cetera quae videt aeque nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:13)
nec ratione alia, cum somnus membra profudit, mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt haec eadem nostros animos quae cum vigilamus, usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem rellicta vita iam mors et terra potitast.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:14)
scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:20)
quia tempore in uno, cum sentimus, id est cum vox emittitur una, tempora multa latent, ratio quae comperit esse, propterea fit uti quovis in tempore quaeque praesto sint simulacra locis in quisque parata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:9)
cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur, omnia perversa praepostera sunt ratione, nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti possemus, sed quod natumst id procreat usum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:2)
fit ratione eadem coniectus parte animai altior atque foras eiectus largior eius, et divisior inter se ac distractior intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:13)
Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret aut quibus in rebus multum sumus ante morati atque in ea ratione fuit contenta magis mens, in somnis eadem plerumque videmur obire:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:1)
ut melius vigilare sit ante, qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION