라틴어 문장 검색

Cuius cognito consilio Caesar frustra diebus aliquot consumptis, ne reliquum tempus amittat, infectis eis, quae agere destinaverat, ab urbe proficiscitur atque in ulteriorem Galliam pervenit.
(카이사르, 내란기, 1권 33:7)
Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque nostrique gravius a multitudine premerentur, consumptis omnibus telis gladiis destrictis impetum adversus montem in cohortes faciunt, paucisque deiectis reliquos sese convertere cogunt.
(카이사르, 내란기, 1권 46:1)
nostri autem, quod iniquo loco atque impari congressi numero quinque horis proelium sustinuissent, quod montem gladiis destrictis ascendissent, quod ex loco superiore terga vertere adversarios coegissent atque in oppidum compulissent.
(카이사르, 내란기, 1권 47:3)
Tempus erat autem difficillimum, quo neque frumenta in hibernis erant neque multum a maturitate aberant;
(카이사르, 내란기, 1권 48:8)
Multum erat frumentum provisum et convectum superioribus temporibus, multum ex omni provincia comportabatur;
(카이사르, 내란기, 1권 49:2)
atque erat difficile eodem tempore rapidissimo flumine opera perficere et tela vitare.
(카이사르, 내란기, 1권 50:5)
sed nullus ordo, nullum imperium certum, cum suo quisque consilio uteretur atque omnes sine timore iter facerent usi superiorum temporum atque itinerum licentia.
(카이사르, 내란기, 1권 51:4)
Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum;
(카이사르, 내란기, 1권 51:13)
quae fere res non solum inopia praesentis, sed etiam futuri temporis timore ingravescere consuevit.
(카이사르, 내란기, 1권 52:2)
Sed tamen eodem fere tempore pons in Hibero prope effectus nuntiabatur, et in Sicori vadum reperiebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 62:2)
Ac tantum fuit in militibus studii, ut milium sex ad iter addito circuitu magnaque ad vadum fluminis mora interposita eos, qui de tertia vigilia exissent, ante horam diei VIIII consequerentur.
(카이사르, 내란기, 1권 64:12)
Disputatur in consilio a Petreio atque Afranio et tempus profectionis quaeritur.
(카이사르, 내란기, 1권 67:1)
nec minimam partem temporis equitum vim cetrati sustinere potuerunt omnesque ab eis circumventi in conspectu utriusque exercitus interficiuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 70:10)
Caesar, qui milites adversariorum in castra per tempus colloquii venerant, summa diligentia conquiri et remitti iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 77:1)
Nullum intercedebat tempus, quin extremi cum equitibus proeliarentur.
(카이사르, 내란기, 1권 78:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION