라틴어 문장 검색

Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius ualetudo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 12:4)
inter quae carnem quoque generis eiusdem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:6)
Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter oportunam abstinentiam cibosque oportunos, omissis ceteris, nutriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 3:6)
habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, ut aliud genus morbi uideri possit porrigique febris inter horas XXIIII et XXXVI, ut quod idem est, non idem esse uideatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 8장 1:2)
Ac nisi magnopere res aliqua prohibet, inter initia sanguis mitti debet, tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum eius spatium sustineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 8장 2:3)
Si uero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 4:1)
Si nihilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter ipsa uestimenta perfundatur, cui aeque ex calfacientibus aliquid sit adiectum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 5:1)
Ad cibum quoque quosdam non desiderantes reduxerunt i, qui inter epulantes eos conlocarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 11:6)
Longus uero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet, nisi primis diebus discussus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 1:2)
Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 4:1)
quae quotiens posuero, non quae hic nascuntur, sed quae inter aromata adferuntur, significabo.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 7:5)
Quod si mali plus est et uera pthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 8:1)
Fereque id posse inter principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno XIIX ad annum XXXV.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 8:5)
Medicamentum etiam est uel plantaginis sucus per se, uel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, uel inter se mixta et incocta resinae terebenthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 14:1)
Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis uel maior nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION