라틴어 문장 검색

quod mihi si tantum, Maecenas, fata dedissent, ut possem heroas ducere in arma manus, non ego Titanas canerem, non Ossan Olympo impositam, ut caeli Pelion esset iter, nec veteres Thebas, nec Pergama nomen Homeri, Xerxis et imperio bina coisse vada, regnave prima Remi aut animos Carthaginis altae, Cimbrorumque minas et bene facta Mari:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 110)
qualem si cuncti cuperent decurrere vitam et pressi multo membra iacere mero, non ferrum crudele neque esset bellica navis, nec nostra Actiacum verteret ossa mare, nec totiens propriis circum oppugnata triumphis lassa foret crinis solere Roma suos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1528)
et terram mmor transilit et maria.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18c11)
si libitum tibi erit, Lernaeas pugnet ad hydras et tibi ab Hesperio mala dracone ferat, taetra venena libens et naufragus ebibat undas, et numquam pro te deneget esse miser:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24b7)
quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet, atque tua labens navita fleret aqua!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26a2)
qui dare multa potest, multa et amare potest seu mare per longum mea cogitet ire puella, hanc sequar et fidos una aget aura duos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b6)
hic deus et terras et maria alta domat crede mihi, nobis mitescet Scylla, nec umquam alternante vacans vasta Charybdis aqua;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b21)
seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos, et maris et terrae caeca pericla viae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 273)
Phrygias nunc ire per undas et petere Hyrcani litora nota maris, spargere et alterna communis caede Penatis et ferre ad patrios praemia dira Lares!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30b5)
nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem quaerimus, atque armis nectimus arma nova.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 58)
tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus obruis insano terque quaterque mari.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 75)
saxa triumphalis fregere Capherea puppes, naufraga cum vasto Graecia tracta salost.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 748)
paulatim socium iacturam flevit Ulixes, in mare cui soliti non valuere doli.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 749)
non ego velifera tumidum mare findo carina:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 923)
scilicet incesti meretrix regina Canopi, una Philippeo sanguine adusta nota, ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim, et Tiberim Nili cogere ferre minas, Romanamque tubam crepitanti pellere sistro, baridos et contis rostra Liburna sequi, foedaque Tarpeio conopia tendere saxo, iura dare et statuas inter et arma Mari!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1116)

SEARCH

MENU NAVIGATION