라틴어 문장 검색

Tankradus autem, nullam se de his responsionem coram illo habiturum, respondit eo quod nesciret eum regem civitatis et judicem regni Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:3)
Tandem [0593C] Tankradus anxius quid ex tertia admonitione faceret, consilium cum suis iniit, qualiter inter Japhet et Assur altera ex ripa fluminis, quod has duas civitates dividit, regi responderet ac loqueretur, si ei gratum foret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:5)
Rex autem responsum ac petitionem Tankradi intelligens, consilio majorum suorum voluntati illius acquievit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:7)
et sic Tankradus cum patriarcha Caiphas, rex Jerusalem reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:10)
- Rege cum Tankrado pacificato, Tankradus, dux electus, Antiochiam proficiscitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 90:2)
sed tamen diem statutam praestolari disposuit quo cum rege colloquium Caiphas habiturus esset, ne, si ante diem proficisceretur, in opprobrium fugae sibi imputaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:3)
Itaque die statuto ibidem Caiphas rex et Tankradus ad colloquium convenerunt, ubi ambo concordes et amici facti sunt, omni querimonia exclusa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:4)
si autem sibi non esset reditus intra praedicti temporis terminum, nequaquam ultra terras et civitates has a rege vellet repetere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:7)
His utrinque in magna charitate concessis, rex sub eadem conditione terras et civitates suscipiens, Hugoni de praesidio Falckenberg Tabariam in custodiam et beneficium tradidit, Caiphas Geldemaro Carpenel reddidit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:8)
sic tamen fide servata, ut Tankrado post praefatum terminum revertenti omnia in manu ejus [0594B] dono regis redderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:9)
Post haec decreta et pacem compositam, rex Jerusalem secessit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:10)
- Rex contra patriarcham sedem apostolicam appellat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 92:2)
Non aliqua dehinc mora, rex Jerusalem patriarcham de perfidia, qua egerat cum Tankrado adversus eum, ne dignus haeres Godefrido succederet, sed Boemundus externi sanguinis regnum possideret, coram omni Ecclesia interpellavit, eo quod de hoc scelere multum a suis optimatibus criminaretur, objiciens ei, jam ipsam fraudem esse detectam in litteris, per Morellum, qui secretarius ipsius erat, [0594C] Boemundo transmissis, sed in via ablatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 93:1)
- Patriarcha multis et gravibus a rege capitulis impetitus, ab officio suspensus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 96:3)
Nulla deinceps mora die statuto, et concilio fidelium episcoporum abbatumque collecto, in audientia omnium qui aderant et praesentia legati S. Romanae Ecclesiae, patriarcham assistentem Baldewinus rex reum perjurii, traditionis regni Jerusalem, homicidii, ut a Boemundo occideretur in via, qua a Rohas Hierosolymam ascenderet, deprehensis litteris criminando et imputando astruxit, sub testimonio totius S. Hierosolymitanae Ecclesiae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 97:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION