라틴어 문장 검색

itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan qui summus magistratus apud eos erat - regem ipsi appellant - , ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis Euandrum Cretensem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 49:1)
esse autem iudicia apud sese more maiorum comparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur, si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 50:1)
Perseus sevocato Euandro iudicium subeundi nullo pacto auctor esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 52:1)
suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 52:3)
cum magno adsensu auditus est, non magis eo quod multitudinem noxa levabat quam quod culpam in auctores verterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 103:3)
itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit qui quae Popilius obiecerat diluere utcumque conati sunt, quam eorum qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxae obiciendis adsensi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 105:1)
erant enim quidam Romanorum quoque non boni auctores, qui spe cupiditatem eius elicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 203:2)
si omnes voluimus, quod arguimur - non distinguimus voluntatem a facto - , omnes plectamur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 276:3)
iidem universae genti auctores desciscendi ab Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 306:2)
iussis, qui arguebantur, Amphipoli adesse ipse convento Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 337:1)
id duabus de causis factum, una quod fiduciae plus animorumque esse Achaeis ad non parendum credebant et forsitan etiam in periculo fore Callicraten et ceteros criminum auctores delatoresque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 375:1)
duo securi percussi viri insignes, Andronicus, Andronici filius, Aetolus, quod patrem secutus arma contra populum Romanum tulisset, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Perseo iunxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 380:1)
leges Macedoniae dedit cum tanta cura, ut non hostibus victis, sed sociis bene meritis dare videretur, et quas ne usus quidem longo tempore, qui unus est legum corrector, experiendo argueret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 388:1)
quae omnia auctore Servio Galba turbaturi estis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 481:4)
sestertium ducentiens ex ea praeda redactum esse auctor est Antias, praeter aurum argentumque, quod in aerarium sit latum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 533:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION