라틴어 문장 검색

ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur). Fereque id posse inter principia corpus pati debet, quum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno duodevicesimo ad annum quintum et tricesimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 8:4)
Cibus esse debet primo acer, ut allium, porrum, idque ipsum ex aceto, vel ex eodem intubus, ocimum, lactuca:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 11:1)
Vinum assumi debet leve, austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 11:7)
Qui meliusculus esse coepit, adjicere debet exercitationes, frictiones, cibos:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 14:6)
Ubi concidit aliquis, si nulla nervorum distentio accessit, utique sanguis mitti debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 2:6)
Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus, quod album esse debet, fit luteum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 1:5)
Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro veratro venter solvi:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 2:2)
Balneum rarum esse debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 3:4)
Cibus esse debet ex media materia, maximeque ex venatione;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 6:4)
Si quando quis in eam prolapsus est, tum oleo leniter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus potius, quam virilibus, debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 13:3)
Ex his id, quod secundo loco positum est, dum leve est, qua sit ratione curandum, dixi, quum persequerer ea, quae sani homines in imbecillitate partis alicujus facere deberent.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 4:4)
Ubi aliquid ejusmodi sentimus, protinus abstinere a sole, balneo, vino, venere debemus:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 3:1)
Mitti vero nec ne debeat, ex iis intelligi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 2:10)
ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximeque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 5:2)
protinus autem debet sorbere vel acetum, vel cum ture plantaginis aut porri succum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION