라틴어 문장 검색

avertentem causam doloris, quippe nec satis piam adversus sororem nec admodum in virum honorificam, elicuit comiter sciscitando ut fateretur esse causam doloris, quod iuncta impari esset, nupta in domo quam nec honos nec gratia intrare posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 359:2)
nisi imperio communicato nunquam plebem in parte pari rei publicae fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 388:2)
par deinde per quinque et viginti annos - tot enim postea vixit - titulo tantae gloriae fuit dignusque habitus quem secundum a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 10:1)
ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 67:1)
neque sustineri poterant, ni extraordinariae cohortes pari corporum animorumque robore se obiecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 69:1)
neque, tam vires pares quae superaverit res facile dictu est, nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et extollere animos et minuere potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 73:1)
recipiunt inde se ad stationem, et duo in medio armati spectaculi magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam visu ac specie aestimantibus pares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 90:1)
sed ita vobiscum institui par est, ne qua vetustior amicitia ac societas violetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 328:2)
vincere ac vinci voltu eodem, nec quemquam aspernari parem qui se offerret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 357:2)
proelium, ut quod maxime unquam, pari spe utrimque, aequis viribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 360:1)
forte ita accidit ut parem ferociae huius et Romani consulem T. Manlium haberent, qui adeo non tenuit iram ut, si tanta dementia patres conscriptos cepisset ut ab Setino homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum venturum se esse palam diceret, et quemcumque in curia Latinum vidisset, sua manu interempturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 57:1)
duo primi pili ex utraque acie inter triarios erant, Romanus corpore haudquaquam satis validus, ceterum strenuus vir peritusque militiae, Latinus viribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 116:1)
funusque ei par morti celebrante collega factum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 145:3)
ibi in conciliis Numisius imperator eorum adfirmabat communem vere Martem belli utramque aciem pari caede prostravisse victoriaeque nomen tantum penes Romanos esse, ceteram pro victis fortunam et illos gerere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 155:2)
et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi Paelignique et Marrucini, quos, si Vestinus attingeretur, omnes habendos hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 404:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION