라틴어 문장 검색

Claudium Neronem M. Decimium legatos miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 202:3)
legati Carthaginienses eo tempore Romae erant et Gulussa, filius Masinissae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 230:1)
Carthaginienses querebantur, praeter agrum de quo ante legati ab Roma, qui re praesenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proximo Masinissam vi atque armis possedisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 231:1)
in aede Aesculapi clandestinum eos per aliquot noctes consilium principum habuisse, unde nihil emanasse praeterquam legatos occultis cum mandatis Romam mitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 243:1)
Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri ut de iis de quibus Carthaginienses querantur legatos quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum veniant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 246:1)
Claudius Cento T. Annius Luscus legati ad res repetendas in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi missi redierunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 252:3)
regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, avaritiam superbiamque Romanis obicientem frementemque quod alii super alios legati venirent speculatum dicta factaque sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aequum censerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 259:1)
Thessali deinde Aetolique legati auditi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 265:1)
cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium quoque, Illyriorum regem, suspectum Issaei legati fecerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo vivere Macedonum atque Illyriorum regem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 268:1)
et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse auctore missos ut quid ageretur, scirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 269:1)
qui cum legatos se esse missos ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issaei deferrent, quaesitum est, quid ita non adissent magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, sciretur denique venisse eos et super qua re venissent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 270:2)
responsum tamquam legatis qui ut adirent senatum non postulassent, dari non placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 272:1)
mittendosque ad regem legatos censuerunt qui nuntiarent quid socii quererentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 272:2)
ex Asia qui circa socios reges missi erant redierunt legati, qui rettulerunt Eumenen Aeginae Antiochum in Syria, Ptolemaeum Alexandriae sese convenisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 273:2)
venerant Rhodii legati ad purganda ea quae volgo iactari de civitate sciebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 275:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION