라틴어 문장 검색

Allatas a Graecia leges decem principes lecti iubente populo conscripserant, ordinataque erat in duodecim tabulis tota iustitia, cum tamen traditos fasces regio quodam furore retinebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 8:2)
Itaque nanctus tribunatum honorum et magistratuum consortium quamvis invito senatui extorsit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 14:1)
Spurium largitione, Cassium agraria lege suspectum regiae dominationis praesenti morte multavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 17:2)
opes suas senatus in medium libens protulit, nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat quicquam sibi auri reliquerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 24:2)
Sed et conloquium fuit inter ipsos de legibus pacis, et steterunt diu mutua admiratione defixi.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 58:2)
Placuit senatui opem tantis ferre supplicibus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 5:1)
Graeciae vero veterem statum reddidit, ut legibus viveret suis et avita libertate frueretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 13:1)
Sed huius causa belli, quod contra foederis legem adversus Numidas quidem, sed parassent classem et exercitum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 3:1)
medium senatus elegit, ut urbs tantum loco moveretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 5:1)
Hic, Massinissa avo, Micipsa patre per adoptionem, cum interficere fratres statuisset agitatus regni cupiditate, nec illos magis quam senatum populumque Romanum, quorum in fide et in clientela regnum erat, metueret, primum scelus mandat insidiis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 3:1)
Potitus Hiempsalis capite cum se in Adherbalem convenisset isque Romam profugisset, missa per legatos pecunia traxit in sententiam suam senatum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 4:1)
Cuius flagitii reus cum interveniente publica fide a senatu arcesseretur, pari audacia et venit et conpetitorem imperii Massivam inmisso percussore confecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 8:1)
Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus, novas sedes toto orbe quaerebant, exclusique et Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut vellet manibus
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 1:1)
Sed quas daret terras populus Romanus agrariis legibus inter se dimicaturus?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 3:2)
ita eodem tempore dimicasse domi cum civibus, sociis, mancipiis, gladiatoribus totoque inter se senatu turpe atque miserandum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION