라틴어 문장 검색

nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 126:3)
dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta est, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 130:2)
nam in convictibus et cotidiano sermone lasciva humilibus, hilaria omnibus convenient.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 137:2)
quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem habitum complecteretur, , ubi essent eae possessiones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 153:2)
paulo post ita finit, Catonis (ut ait) opinionem secutus, urbanus homo erit, cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus, circulis, conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 213:6)
sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 232:1)
licet enim valeat sermone tantum, ut constrictum vinculis suis eum qui responsurus est vel tacere vel etiam invitum id quod sit contra cogat fateri, non eadem est tamen eius causis utilitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 142:2)
saepe, utri duorum antecedentium sermo subiunctus sit, in dubio est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 256:3)
aliquando, uter sit secundum naturam magis sermo, semper, utrum sit aequius, utrum is, qui scripsit ac dixit, voluerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 263:1)
plus tamen est obscuritatis in contextu et continuatione sermonis et plures modi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 53:1)
etiam interiectione (qua et oratores et historici frequenter utuntur, ut medio sermone aliquem inserant sensum) impediri solet intellectus, nisi quod interponitur breve est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 54:1)
at ego otiosum sermonem dixerim, quem auditor suo ingenio intelligit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 58:3)
ita sermo et doctis probabilis et planus imperitis erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:2)
at privatum consilium causasque paucorum, ut frequenter accidit, calculorum purus sermo et dissimilis curae magis decuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 78:2)
autem in oratione nitida notabile humilius verbum et velut macula, ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat fitque corruptum, quia in tumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 82:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION