라틴어 문장 검색

iam haec agentibus nuntius tandem venit Laelium, non Scipionem, copiasque, quantae ad incursiones agrorum satis sint, transvectas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 65:1)
haec Carthagine parabant agitabantque cum ad Laelium praedas ingentes ex agro inermi ac nudo praesidiis agentem Masinissa, fama Romanae classis excitus, cum equitibus paucis venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 69:1)
sed cum una castra Romana intra fines, altera in finitima terra Etruria prope in conspectu habeant, si palam fiat auxiliis adiutum ab sese Poenum, extemplo infestos utrimque exercitus in agrum suum incursuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 78:2)
Liguribus, quod procul agro urbibusque eorum castra Romana sint, libera consilia esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 79:1)
interim Mago milites Gallos, dimissis clam per agros eorum, mercede conducere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 80:1)
postremo Romani quoque milites iam contagione quadam rapto gaudentes, quantum per duces licebat, excursiones in hostium agros facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 85:1)
Philippus agros Apolloniatium vastavit et ad urbem admotis copiis potestatem pugnae Romano fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 166:1)
iam non in maritimos modo agros conspectu primum classis, dein egredientium in terram pavor terrorque pervenerat, sed in ipsas urbes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 386:1)
nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum viderant praeter praedatorias classes, quibus escensiones in agros maritimos factae erant, raptisque quae obvia fors fecerat prius recursum semper ad naves quam clamor agrestes conciret fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 389:1)
equites et in stationibus locis idoneis posuerat et per agros miserat praedatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 394:2)
Scipio non agros modo circa vastavit, sed urbem etiam proximam Afrorum satis opulentam cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 397:1)
fama huius modicae rei in principio rerum prospere actae convertit ad Masinissam Numidas, adfluebantque undique ex agris vicisque veteres milites Galae et incitabant iuvenem ad reciperandum paternum regnum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 416:1)
regulus cum tutore et exigua Masaesuliorum manu in Carthaginiensem agrum perfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 419:1)
instando stimulandoque pervincit ut exercitum ad fines Maesuliorum admoveat atque in agro de quo saepe cum Gala non verbis modo disceptatum, sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 427:2)
sin per metum agro cedatur, in medium regnum eundum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 429:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION