라틴어 문장 검색

nam et supervacuum aliquando est, si sit praeparatus satis etiam sine hoc iudex, aut si res praeparatione non egeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 81:1)
accidit aliquando alteri et saepius ab actore, vel quia satis est proponere vel quia sic magis expedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 94:3)
cum totum crimen uno verbo in qualibet actionis parte posito satis indicetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 119:3)
et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti, quo reliqua intelliguntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 130:4)
ut fortasse ubicunque, in narratione tamen praecipue, media haec tenenda sit via dicendi quantum opus est et quantum satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 134:2)
Non est autem satis in narratione uti coloribus, nisi per totam actionem consentiant, cum praesertim quorundam probatio sola sit in adseveratione et perseverantia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 183:2)
Et cum esset indicaturo satis, Q. Ligarius nullo se implicari negotio est, adiecit, domum , ad suos redire cupiens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 199:2)
aliquando enim sine propositione quoque satis manifestum est quid in quaestione versetur, si narratio ibi finem habet, ubi initium quaestio, adeo, ut aliquando subiungatur expositioni, quae solet in esse summa collectio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 242:1)
et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur a iudice aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et statim de eo satis esse facturos, praecipueque si de pudore agetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 268:1)
superest autem sic fere, cum aut in species partimur, quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subiicitur species, ut dicam de virtute, iustitia, continentia, cum iustitia atque continentia virtutis sint species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 277:2)
multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:2)
nec nimium instare interrogationi,ne ad omnia respondendo testis fidem suam minuat, sed in tantum evocare eum, quantum sumere ex uno satis sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 47:2)
Latinorum quidam satis significari putaverunt, si illud generale tempus, hoc speciale tempora vocarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 137:1)
divisio et ad probandum simili via valet et ad . probationi interim satis est unum habere, hoc modo, ut sit civis, aut natus sit oportet aut factus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 159:1)
aut habuisti ipse aut ab aliquo accepisti aut invenisti aut . si neque domi habuisti neque ah aliquo accepisti aut cetera, non credidisti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 160:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION