라틴어 문장 검색

huc volgo monstrante locum manus anxia Lernae deveniunt, cedunt miserorum turba priorum, vix ibi, sedatis requierunt pectora curis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권256)
Ubi tranquilla tibi omnia videntur, tibi ibi nocitura non desunt
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, U3)
Ibi semper est victoria, ubi concordia est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 289)
Ibi pote valere populus, ubi leges valent.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 291)
Ubicumque pudor est, semper ibi sancta est fides.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 782)
ubi studium, ibi et aemulatio, per quam studium sapit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:4)
Porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis et ira et dolor et cetera ex his, quae cum his non conpetunt disciplinae.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:5)
Qui uidelicet Nothelmus postea Romam ueniens, nonnullas ibi beati Gregorii papae simul et aliorum pontificum epistulas, perscrutato eiusdem sanctae ecclesiae Romanae scrinio, permissu eius, qui nunc ipsi ecclesiae praeest Gregorii pontificis, inuenit, reuersusque nobis nostrae historiae inserendas cum consilio praefati Albini reuerentissimi patris adtulit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:10)
Et cum plurimam insulae partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis nauibus non multis Oceanum ingressam, circumagente flatu uentorum, extra fines omnes Brittaniae Hiberniam peruenisse, eiusque septentrionales oras intrasse, atque inuenta ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:3)
Hibernia autem et latitudine sui status, et salubritate ac serenitate aerum multum Brittaniae praestat, ita ut raro ibi nix plus quam triduana remaneat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:17)
nullum ibi reptile uideri soleat, nullus uiuere serpens ualeat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 4:2)
Caesaris equitatus primo congressu a Brittanis uictus, ibique Labienus tribunus occisus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II. 1:1)
transuectus in insulam est, quam neque ante Iulium Caesarem, neque post eum quisquam adire ausus fuerat, ibique sine ullo proelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. III.5)
Ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. V.8)
uiditque ibi non paruam hominum multitudinem utriusque sexus, condicionis diuersae et aetatis, quae sine dubio diuinitatis instinctu ad obsequium beatissimi confessoris ac martyris uocabatur, et ita fluminis ipsius occupabat pontem, ut intra uesperam transire uix posset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION