라틴어 문장 검색

quare non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 113:1)
quod voluit effecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 132:5)
turpe etiam illud est, contentum esse id consequi quod imiteris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 140:1)
nam rursus quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem sequebatur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 140:2)
tum in ipsis, quos elegerimus, quid sit, ad quod nos efficiendum comparemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 147:4)
enim rerum ipsa natura voluit magnum effici cito praeposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 166:1)
nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram non consequens celeritatem eius manus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 181:1)
quo fit, ut non rudia tantum et fortuita, sed impropria interim, dum sola est connectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 182:1)
non consequemur idem, si et voluerimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 191:2)
quare iuvenis, qui rationem inveniendi eloquendique a praeceptoribus diligenter acceperit (quod non est infiniti operis, si docere sciant et velint), exercitationem quoque modicam fuerit consecutus, oratorem sibi aliquem, quod apud maiores fieri solebat, deligat, quem sequatur, quem imitetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 220:1)
una enim diligenter effecta plus proderit quam plures inchoatae et quasi degustatae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 224:1)
eo tandem pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus tantum consequatur, ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 229:1)
Maximus vero studiorum fructus est et velut quoddam amplissimum longi laboris ex tempore dicendi facultas, quam qui non erit consecutus, mea quidem sententia civilibus renuntiabit et solam scribendi facultatem potius ad alia opera convertet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 234:1)
id autem maxime hoc modo consequemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 237:4)
ceterum pervenire eo debet, ut cogitatio non utique melior sit ea sed tutior, cum hanc facilitatem non prosa modo multi sint consecuti, sed etiam carmine, ut Antipater Sidonius et Licinius Archias (credendum enim Ciceroni ), non quia nostris quoque temporibus non et fecerint quidam hoc et faciant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 252:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION