라틴어 문장 검색

Responso, ad alia omnia quam quae placebant spectante, Virginiam longos post labores relato, delectus militum habitus est, trecenti homines sunt conscripti, hisque dominum Fry tribunum, Washingtoniumque legatum, Dinwiddie consiliumque publicum dederunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.32)
Mortuo tribuno, summum imperium Washingtonio delatum est, qui, cujusdam munitionis forti quanquam irrita defensione, strenui militis nomen, gloriamque permagnam comparavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.33)
itemque aliquantulum pecuniae, gregariis militibus, qui pugnae adfuerant, quique sese virtute insigniverant, donandum judicavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.47)
Attamen, bellicas expeditiones omnes in reliquum annum omittendas esse statuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.48)
Consilium istud Braddockius probabat, minoraque ad prata consilium militare convocavit, quo in consilio decretum, imperatorem cum mille ducentis lectis militibus iter facere oportere, tribunumque Dunbarium cum reliquis copiis, impedimentisque manere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.63)
At virtus tam insignis inanis fuit, militarisque disciplina, milites Britannos ordines servare cogens, tantummodo certius ignobiliusque exitium viris fortibus attulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.82)
Praemonitus periculum, cui copias caputque suum objectabat, milites provinciales, suos praecedere nolebat, ut sylvas insidiasque explorarent, sed consilium tam salutare sprevit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.85)
Per tres horas pugnatum, quo in spatio, dux tres equos, quibus insidebat, amisit, tandemque vulnus accepit, quod in Dunbarii, tribuni militum, castris, vitae exitum attulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.87)
" Militia provinciali iisdem vestigiis inhaerente, locoque cedere nolente, Pitcairnus milites regios militiam provincialem armis ignivomis petere jussit, quibus displosis, multi ex Americanis aut interfecti, aut vulnerati sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.27)
Caedes tam infinita facta, ut milites veterani, se stragem terribiliorem nunquam vidisse confiterentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.40)
Dux Howe, cujus virtus hac pugna clarissime perspecta, paulisper fere solus permansit, praefectorum militumque parte maxima aut occisa, aut vulnerata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.41)
- Expositio, a Congressu prius exarata, coram militibus recitata est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.4)
Hujus legionis militibus conscriptis et in unum coactis, nurus ab reliquis delegata est, quae vexillo splendido, emblematibus aptis ornato, legionem donaret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.56)
Eodem tempore, orationem vehementem apud legionem habuit, sicque praefectos militesque effata dicitur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.57)
" Ne Columbi terrae dominarum vexilla deserant, nisi nurus Americanas nomina inter milites dare et profiteri cupiant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.58)

SEARCH

MENU NAVIGATION