라틴어 문장 검색

sed furor cogit sequi peiora, vadit animus in praeceps sciens remeatque frustra sana consilia appetens.
(세네카, 파이드라 2:52)
vicit ac regnat furor potensque tota mente dominatur deus.
(세네카, 파이드라 2:55)
Deum esse amorem turpis et vitio favens finxit libido, quoque liberior foret titulum furori numinis falsi addidit.
(세네카, 파이드라 3:1)
Solamen annis unicum fessis, era, si tam protervus incubat menti furor, contemne famam - fama vix vero favet, peius merenti melior et peior bono.
(세네카, 파이드라 4:11)
[labitur totas furor in medullas igne furtivo populante venas.
(세네카, 파이드라 4:15)
quaeque nascentem videt ora solem, quaeque ad Hesperiae iacet ora metas, si qua ferventi subiecta cancro, si qua Parrbasiae glacialis ursae semper errantes patitur colonos, novit hos aestus, iuvenum feroces concitat flammas senibusque fessis rursus extinctos revocat calores, virginum ignoto ferit igne pectus et iubet caelo superos relicto vultibus falsis habitare terras.
(세네카, 파이드라 4:18)
fronte nunc torva petulans iuvencus virginum stravit sua terga ludo, perque fraternos nova regna fluctus ungula lentos imitante remos * pectore adverso domuit profundum, pro sua vector timidus rapina, arsit obscuri dea clara mundi nocte deserta nitidosque fratri tradidit currus aliter regendos:
(세네카, 파이드라 4:21)
et mugitu dant concepti signa furoris.
(세네카, 파이드라 4:35)
torretur aestu tacito et inclusus quoque, quamvis tegatur, proditur vultu furor;
(세네카, 파이드라 5:2)
mitiga pectus ferum:
(세네카, 파이드라 5:28)
mobili cursu fugit, nunc facile pectus, grata nunc iuveni Venus:
(세네카, 파이드라 6:11)
non illum avarae mentis inflammat furor qui se dicavit montium insontem iugis, non aura populi et vulgus infidum bonis, non pestilens invidia, non fragilis favor;
(세네카, 파이드라 7:2)
rupere foedus impius lucri furor et ira praeceps quaeque succensas agit libido mentes;
(세네카, 파이드라 7:22)
sit ratio, sit natura, sit dirus furor:
(세네카, 파이드라 8:3)
quo verget furor?
(세네카, 파이드라 8:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION