라틴어 문장 검색

ob quae obsidibus postulatis neque exitu rei imposito in Acarnaniam inde profecti legati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 193:1)
thyrrei concilium legatis Acarnanes dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 194:1)
Larisam ad Hostilium proconsulem - ab eo enim missi erant - legati redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 196:2)
Stuberram inde victor revertens ad Gentium legatos Pleuratum , exulantem apud se, et Adaeum Macedonem a Beroea mittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 223:1)
eo acciti legati, qui mandata exponentes benigne auditi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 227:1)
extemplo iidem legati, addito Glaucia ex numero custodum corporis, remittuntur sine mentione pecuniae, qua una barbarus inops impelli ad bellum poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 228:2)
L. Coelius, legatus Romanus, praeerat Illyrico;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 231:1)
ubi prope Inachum amnem castris positis, cum expectaret effusos omnibus portis Aetolos in fidem suam venturos, clausas portas atque ipsa ea nocte qua venerat receptum Romanum praesidium cum C. Popilio legato invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 242:1)
secundum Gallos Pamphylii legati coronam auream ex viginti milibus Philippeorum factam in curiam intulerunt, petentibusque iis, ut id donum in cella Iovis optimi maximi ponere et sacrificare in Capitolio liceret, permissum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 168:1)
benigneque amicitiam renovare volentibus legatis responsum et binum milium aeris singulis missum munus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 169:1)
tum ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem re longe aliter disserentes legati auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 170:1)
ceterum cum ad se a Perseo legati venissent de finiendo cum Romanis bello, eis pollicitum deprecatorem apud senatum futurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 172:1)
haec regii legati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 173:1)
itaque cum id ultra pati non possent, legatos alios ad Persea in Macedoniam misisse qui ei denuntiarent Rhodiis placere pacem eum componere cum Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 176:1)
alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud vanis auctoribus compertum habuisse Rhodios cum Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia inisse, et si id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante verba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 182:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION