라틴어 문장 검색

Disputat de hoc more etiam Trebatius Religionum libro nono, cuius exemplum, ne sim prolixus, omisi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 8:1)
Mos erat, inquit, Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 8:2)
Mos est, inquit, institutum patrium, pertinens ad religiones cerimoniasque maiorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 9:3)
Ergo Virgilius utrumque auctorem secutus, et primo quidem Varronem, quoniam ille dixerat morem praecedere, sequi consuetudinem, postquam dixit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 10:1)
Mos erat, subiunxit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 10:2)
Adiciendo deinde sacrum ostendit morem cerimoniis dicatum, quod Festus adseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 12:3)
Morem ritusque sacrorum Adiciam,
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 13:2)
in quo ostendit aperte morem esse ritus sacrorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:1)
Mos erat Hesperio in Latio, et reliqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:3)
Mos erat, primum dixit, Hesperio in Latio, et postea:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:6)
Et de vetustissimo Romanorum more et de occultissimis sacris vox ista prolata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 1:2)
Constat enim omnes urbes in alicuius dei esse tutela, moremque Romanorum archanum et multis ignotum fuisse ut, cum obsiderent urbem hostium eamque iam capi posse confiderent, certo carmine evocarent tutelares deos:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 2:1)
In mensam laeti libant, divosque precantur cum non in mensam sed in aram secundum morem libare debuerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 3:2)
Ergo apud Evandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:1)
— Mactat (enim inquit) lectas de more bidentes Legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, et quasi expergefactus adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION