라틴어 문장 검색

P. Cornelius consul triduo fere post quam Hannibal a ripa Rhodani movit, quadrato agmine ad castra hostium venerat, nullam dimicandi moram facturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 321:1)
die deinde simulando aliud quam quod parabatur consumpto cum eodem quo constiterant loco castra communissent, ubi primum digressos tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero manentium in speciem factis impedimentisque cum equite relictis et maxima parte peditum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 331:1)
ubi vero dimicarent, is habitus animorum non inter eiusdem modo condicionis homines erat, sed etiam inter spectantes volgo, ut non vincentium magis quam bene morientium fortuna laudaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 440:1)
ibi cum vim pararent, spes facta proditionis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 509:1)
itaque nequiquam dissentiente Cornelio parari ad propinquum certamen milites . Hannibal cum quid optimum foret hosti cerneret, vix ullam spem habebat temere atque improvide quicquam consules acturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 564:1)
cum ob haec taliaque speraret propinquum certamen et facere, si cessaretur, cuperet, speculatoresque Galli, ad ea exploranda quae vellet tutiores quia in utrisque castris militabant, paratos pugnae esse Romanos rettulissent, locum insidiis circumspectare Poenus coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 568:1)
nec Romano differendum certamen visum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse malletque adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 642:1)
quoque pronior esset in vitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat, et laeva relicto hoste insidias petens medio Etruriae agro praedatum profectus quantam maximam vastitatem potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 39:2)
pro urbe ac penatibus dimicandum esse, quando Italiam tueri nequissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 101:2)
si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbem voluisset quo- hic novus Camillus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quaesitus, Italiam ab Hannibale reciperare parat, Gallorum Roma esset, quam vereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens servaverint maiores nostri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 168:1)
iusta quoque acie et conlatis signis dimicatum quidam auctores sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 294:1)
huius generis orationibus frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo, ne praesens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 314:1)
et diem quoque praedicere posset qua cum hoste signis collatis esset dimicaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 464:1)
non solum enim nihil ex raptis in diem commeatibus superabat, sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas convecto, ut vix decem dierum, quod compertum postea est, frumentum superesset Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum exspectata foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 498:2)
quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 661:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION