라틴어 문장 검색

nunc, misericordia vestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope divina humanaque indigni videamur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 306:1)
si defenditis, vestri, si deseritis, Samnitium erimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 313:1)
ad ea princeps legationis - sic enim domo mandatum attulerant - quando quidem inquit, nostra tueri adversus vim atque iniuriam iusta vi non voltis, vestra certe defendetis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 329:1)
postulate aequa et ferte;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 471:2)
ob quam causam ea quae populi Romani facta essent, defendi bello adversus Samnites placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha15)
cum de postulatis Samnitium T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit nec quo minus perpetua cum eis amicitia esset per populum Romanum stetisse, nec contradici quin, quoniam ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de integro reconcilietur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 13:1)
idoneos auctores habeo querentibus de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse ut facile appareret ne ipsos quidem iam postulare ut Latium sub Romano imperio sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 47:2)
usurpate modo postulando quod illi vobis taciti concedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 47:3)
sed priusquam consules ab urbe - iusserat enim senatus defendi Auruncos - exercitum educerent, fama adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque cum coniugibus ac liberis Suessam communisse, quae nunc Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum urbemque ab Sidicinis deletam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 219:1)
si a Samnitium armis defensi essent, se sub imperio populi Romani fideliter atque oboedienter futuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 270:1)
nam et pervastavit agros et populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem invitos extraxit, et ita proelio uno accidit Vestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent hostes, sed iam ne vallo quidem ac fossis freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 411:2)
Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est ut, qua virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 430:1)
sunt qui non ipsis Apulis bellum inlatum, sed socios eius gentis populos ab Samnitium vi atque iniuriis defensos scribant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 524:1)
tam hercule quam a Gallorum impetu defendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 55:3)
accipere se omen consules aiunt et eam precari mentem hostibus ut ne vallum quidem defendant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 197:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION