라틴어 문장 검색

progressus ad murum, scorpione icto qui proximus eum forte steterat, territus inde tam periculoso casu receptui canere cum iussisset, castra procul ab ictu teli communit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 106:1)
in castra recipit, nuntioque misso ad eos qui in arce erant ut sibimet ipsi consulerent, nocte motis castris abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 109:3)
Scipio ut et arcem relictam ab hostibus et vacua vidit castra, vocatos ad contionem Locrenses graviter ob defectionem incusavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 112:1)
nam neque usum eius ullum in praesentia esse, cum Hannibal iam in hiberna suos receperit, et tanta incesserit in ea castra vis morbi ut, nisi mature dimittantur, nemo omnium superfuturus videatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 139:1)
vocatos ad contionem milites praetor signa extra urbem efferre iubet castraque in campo locat cum gravi edicto, si quis miles aut in urbe restitisset aut secum extulisset quod suum non esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 297:1)
expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 385:1)
instando stimulandoque pervincit ut exercitum ad fines Maesuliorum admoveat atque in agro de quo saepe cum Gala non verbis modo disceptatum, sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 427:2)
Syphax autem interdiu aperto itinere, ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset, movit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 453:2)
ad Uticam tum castra Scipio mille ferme passus ab urbe habebat, translata a mari, ubi paucos dies stativa coniuncta classi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 465:1)
iam ad quattuor milia equitum habebat, cum Salaecam urbem occupavit quindecim ferme milia ab Romanis castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 468:1)
Syphax cum quinquaginta milibus peditum, decem equitum advenit, confestimque motis a Carthagine castris haud procul Utica munitionibusque Romanis consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 491:1)
uno vallo et navalia castra amplectitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 494:1)
iugo medio legionum castris inpositis, latus ad septentrionem versum subductae naves navalesque socii tenebant, meridianam vallem ad alterum litus devexam equitatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 494:2)
castra in conspectu Hasdrubalis erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 30:3)
postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem ilia abnuere ac spem facere saepius ultro citroque agitantibus rem conventuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION