라틴어 문장 검색

Nemo, qui coepit ex se, risum praebuit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N10)
Bene vixit is, qui potuit, cum voluit mori.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 082)
Non pote non sapere, qui se stultum intellegit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 424)
Qui paupertatem timet, quam timidus est!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 574)
Satis est beatus, qui potest cum vult mori.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 729)
Cesso iam de isto, ut qui sciam me ex ipsa veritate demonstraturum quid non sint, cum ostendero quid sint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 1:1)
Quid delinquimus, oro vos, futura quoque credentes, qui iam didicimus illi per duos gradus credere?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 5:2)
Deliquium utique putaverunt qui id quoque super Christo praedicatum non scierunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 19:1)
Licuerit et Christo commentari divinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qui iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 30:1)
Et tamen quod facinus admittit qui magis ad Caesarem promerendum et operam et spem suam transfert nec appellationem dei ita ut imperatoris in aliquo principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 4:1)
Ideo ergo committimus in maiestatem imperatoris, quia illos non subicimus rebus suis, quia non ludimus de officio salutis ipsorum qui eam non putamus in manibus esse plumbatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 4:1)
Sed vos religiosi,1 qui eam quaeritis ubi non est, petitis a quibus dari non potest, praeterito eo in cuius est potestate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 5:1)
Insuper eos debellatis qui eam sciunt petere, qui etiam possunt impetrare, dum sciunt petere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 5:2)
Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 1:4)
Esto religiosus in deum, qui vis illum propitium imperatori.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION