라틴어 문장 검색

civitatem vero in manu regis reddere ac relinquere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:7)
Rex quidem consilio suorum pepercit viris, pacifice eos prodire promittens cum omnibus quae collo deferre possent et usque in Ascalonem conductum eis sine respectu mortis largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:8)
Rex autem illorum jactantiam comperiens, in ira magna una cum domino [0598A] patriarcha ab Assur egressus, relictis in ea custodibus, Caesaream occupavit, undique circa eam suorum viribus collocatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:4)
quae rex in securi jussit exstirpari, ne inter densitates frondium aliquae insidiae Sarracenorum exercitui, sagittis in occulto emissis, nocere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:6)
Sacerdos quoque civitatis homo grandaevus ibidem captus est, et Azopart quingenti decollati, illuc missi a rege Babyloniorum in conventione solidorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:7)
Sacerdos itaque praedictus regi praesentatus, jussu ipsius in nervo religatus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:8)
Hac civitate attrita et expugnata, rex a diebus Pentecostes usque in Natali S. Joannis Baptistae in omni plenitudine necessariorum requievit in ea.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:10)
- Quomodo rex audita fama Babyloniorum, eorum praestolatur adventum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 114:2)
Post haec rex Joppen in magna gloria secessit, Arpinum de Bodvordis civitate, principem magnificum, ad custodiendos muros et portas civitatis relinquens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 115:1)
Joppe itaque regi commoranti, legatio et [0599B] fama Meravis a Babylonia innotuit, quatenus Babylonii omnes arma confluxissent, et post octo dies cum eo bellum committere decrevissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 115:2)
Haec rex audiens, universo coetu suorum in unum convocato, ex consilio illorum exivit a Joppe, atque inter Ascalonem et Rames, tribus hebdomadibus evolutis, in planitie amplissima resedit una cum patriarcha et omni apparatu suo, ac universa domo fratris sui ducis Godefridi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 115:3)
Hoc vero in loco dum diu praestolarentur adventum inimicorum, nec quisquam illorum adhuc in jactantia sua descendisset, rex quemque suorum in sua remisit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 115:4)
- Quomodo rex putriarcham convenerit, ut vel ipse milites procuret, vel ad procurandum eos, sibi aliquid pecuniae impertiret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 116:3)
Nec longo post haec intervallo rex a militibus suis in urbe Japhet pro pecunia angustiatus est, quam illis debebat pro conventione solidorum, qui etiam fratri ejus Godefrido, principi Jerusalem multum obsequii impenderant, et nunc ejus causa et honore non minore studio militare laborabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:1)
Patriarcha regis audita petitione, induciis per noctem susceptis, in crastino [0599D] reversus ducentas marcas argenti se ad usus fratrum inibi Deo famulantium, habuisse et non amplius, profitetur, et easdem benigne in ejus mandato distribuere concessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION