라틴어 문장 검색

Duce itaque Godefrido ab Hasart in Antiochiam reverso, dehinc obside Mahumet in manu et custodia suorum Antiochiae relicto, Turbaysel et Ravenel profecto, Baldewino vero ab Hasart cum suis Rohas reverso, plurimi de exercitu viri nobiles et ignobiles, Drogo de Nahella, Reinardus de Tul, Gastus [0520C] de Berdeiz, Folkerus Carnutensis, caeterique primates et commilitones per centenos et quinquagenos alii equo, alii pede, venerunt ad civitatem Rohas, ut a Baldewino, duce et principe in civitate et regione facto, pro obsequio militari praemia mererentur, moram aliquam apud eum facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:1)
Deinde via maturata in regionem veniens, quae Episcopatus nominatur, quadam die juxta fontem quemdam in loco prati herbosi ad prandium cum sociis discubuit, utres vino repletos deposuit et caetera, quae vitae necessaria secum in mulis et equis detulerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:2)
De quibus egressi, in planitiem quae urbem, Sagitta nomine, continet, descenderunt, ubi super ripam cujusdam dulcis fluvii hospitio remanserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:1)
Jam ex viri Dei consilio ab episcopis et clero triduanum indicitur jejunium, et sexta feria processionem [0542A] universi Christiani circa urbem facientes, deinde ad montem Oliveti, venientes in loco, ubi Dominus Jesus coelos ascendit, ac deinde procedentes alio in loco, ubi discipulos suos orare docuit, in omni devotione et humilitate constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:1)
Sic tandem ordinatis viarum custodibus, et in loco praedicti montis Oliveti constitutis, duo Sarraceni ab Ascalone properantes, et regis Babyloniae nuntia defensoribus urbis deferentes, jam noctis [0544D] silentio incumbente, medio custodum venientes astiterunt, urbem sine aliquo obstaculo sperantes ingredi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:1)
Is denique multum vitae suae sollicitus et anxius, plurimum de regis Babyloniae consilio et legatione aperuit, et quomodo nunc per eos admonuisset fideles sibi milites una cum civibus, ne aliquo terrore et oppressione fatigati, deficerent, sed se invicem consolando, stabiles in defensione persisterent, [0545A] scientes quia post quindecim dies ad auxilium in virtute magna Jerusalem venire decrevisset ad exterminandos Gallos, et suos liberandos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:6)
Egressi autem Christiani victores a palatio post nimiam et cruentam caedem Sarracenorum, quorum decem millia in ipso loco occiderunt, plures copias gentilium, per vicos civitatis errantes diffugio prae timore mortis, in ore gladii percusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:1)
Quem thesaurum duo Sarraceni, ab urbe in obsidione egressi, eidem Tankrado, ut gratiam et salutem vitae suae in oculis ipsius invenirent, propalasse feruntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:8)
quia ad hanc viam et coeli portam puro corde et perfecta humilitate veniendum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 54:3)
Consilio hoc accepto, tertio die post victoriam egressa est sententia a majoribus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:1)
quia non erant illi per quos salus veniret in Israel.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:5)
Solus comes Reymundus, adhuc stimulo invidiae saeviens adversus ducem Godefridum, eo quod turrim David amiserat, invitatus venire [0558A] noluit cum omni manu suorum sequacium, donec denuo a duce cunctisque principibus minis pulsatus et admonitus, tandem et consilio suorum et blanditiis fidelium virorum, exsurgens atque per montana regia via incedens, cum ingenti manu suorum duci et praedictis principibus in campestrihus associatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:2)
Christianis deinde a montanis egressis et in valle ac loco campestri consistentibus, ubi Sarracenorum, Arabum, Maurorum, publicanorum tentoria fixa erant et acies ordinatae, greges et universa armenta, quae nemo dinumerare poterat, sponte segregata et directa sunt sine rectoribus et sine magistris ad locum satis vicini pascui, ac si divino nutu praemonita et jussa ultro cuneis catholicis cederent, ne forte eis impedimentum fierent, sed ut ibidem in loco pascui persistentes a Christianis post victoriam reperiri [0560A] possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:1)
Godefridus dux ad Assur veniens, civitatem per diem obsedit, si forte aliquo eventu aut timore Assyriis incusso, in manu ejus traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 104:2)
Qui statim loricis induti, dum vexillis erectis in castra veniunt, et in comitem animo irato tendere disposuissent, Reymundus vero pariter ex providentia armatus ad resistendum illi occurrere decrevisset, Robertus Flandrensis et caeteri viri magnifici intervenerunt, viros graviter arguerunt, quos tandem utrinque multo conatu placatos in concordia reduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 104:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION