라틴어 문장 검색

magna Philoctetae vulnere fama suo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 124)
territus in cubitum relevo mea membra sinistrum, pulsus et e trepido pectore somnus abit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 34)
conveniens animo genus est tibi, nobile namque pectus et Herculeae simplicitatis habes, livor, iners vitium, mores non exit in altos, utque latens ima vipera serpit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 331)
pectora sint nobis nivibus glacieque licebit atque hoc, quem patior, frigidiora loco, illa ducis facies in curru stantis eburno excuteret frigus sensibus omne meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 418)
ista dei vox est, deus est in pectore nostro, haec duce praedico vaticinorque deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 450)
curando fieri quaedam maiora videmus vulnera, quae melius non tetigisse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 717)
scribentem iuvat ipse labor minuitque laborem, cumque suo crescens pectore fervet opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 912)
" da mihi, siquid ea est, hebetantem pectora Lethen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 111)
fertile pectus habes, interque Helicona colentes uberius nulli provenit ista seges.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 26)
scilicet ut limus venas excaecat in undis, laesaque suppresso fonte resistit aqua, pectora sic mea sunt limo vitiata malorum, et carmen vena pauperiore fluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 210)
impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit, qui prius in nobis esse solebat, abest, vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae inponit pigras paene coacta manus, parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas est mihi, nec numeris nectere verba iuvat, sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, principium nostri res sit ut ista mali:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 213)
" litus ad Euxinum " si quis mihi diceret " ibis, et metues, arcu ne feriare Getae, " i, bibe " dixissem " purgantes pectora sucos, quidquid et in tota nascitur Anticyra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 328)
sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, effectum cura pectoris esse tui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 515)
spicula cum pictis haerent in casside pinnis, parsque fere scuti vulnere nulla vacat, nec corpus cunctos feliciter effugit ictus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 712)
pugnat ad exemplum primi minor ordine pili, multaque fert miles vulnera, multa facit, sed tantum virtus alios tua praeterit omnes, ante citos quantum Pegasus ibit equos, vincitur Aegisos, testataque tempus in omne sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 716)

SEARCH

MENU NAVIGATION