라틴어 문장 검색

ibi Isara Rhodanusque amnes diversis ex Alpibus decurrentes agri aliquantum amplexi confluunt in unum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 311:2)
ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime vestis, est adiutus, quam infames frigoribus Alpes praeparari cogebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 315:1)
sedatis Hannibal certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit sed ad laevam in Tricastinos flexit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 316:1)
ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 322:1)
Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 326:1)
nono die in iugum Alpium perventum est per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi fides iis non esset, temere initae valles a coniectantibus iter faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 360:1)
ceterum iter multo quam in ascensu fuerat, ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora ita arrectiora sunt, difficilius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 367:1)
hoc maxime modo in Italiam perventum est, quinto mense a Carthagine nova, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 386:1)
et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 404:1)
nisi creditis qui exercitu incolumi pugnam detractavere, eos duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis plus spei nactos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 413:1)
ac nihil magis vereor quam ne, cum vos pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalem videantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 416:3)
peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi terra non poteram, regressus ad naves, quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu, in radicibus prope Alpium huic timendo hosti obvius fui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 422:2)
nec est alius ab tergo exercitus, qui nisi nos vincimus hosti obsistat, nec Alpes aliae sunt, quas dum superant comparari nova possint praesidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 433:1)
ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 445:3)
An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 456:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION