라틴어 문장 검색

postulante ergo Lucio Pisone socero testamentum eius aperitur recitaturque in Antoni domo, quod Idibus Septembribus proximis in Lauicano suo fecerat demandaueratque uirgini Vestali maximae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 1:1)
plebs statim a funere ad domum Bruti et Cassi[i] cum facibus tetendit atque aegre repulsa obuium sibi Heluium Cinnam per errorem nominis, quasi Cornelius is esset, quem grauiter pridie contionatum de Caesare requirebat, occidit caputque eius praefixum hastae circumtulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 85장 1:1)
cum quidem cunctante senatu Cornelius centurio, princeps legationis, reiecto sagulo ostendens gladii capulum non dubitasset in curia dicere:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 1:3)
multaque a multis tunc extructa sunt, sicut a Marcio Philippo aedes Herculis Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae, ab Asinio Pollione atrium Libertatis, a Munatio Planco aedes Saturni, a Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro amphitheatrum, a M. uero Agrippa complura et egregia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 5:1)
et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad signandum uel errore inductos constitisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 2:1)
neque enim temere ex omni numero in amicitia eius afflicti reperientur praeter Saluidienum Rufum, quem ad consulatum usque, et Cornelium Gallum, quem ad praefecturam Aegypti, ex infima utrumque fortuna prouexerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 1:2)
non amplius ter bibere eum solitum super cenam in castris apud Mutinam, Cornelius Nepos tradit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 77장 1:2)
postea princeps in ipsa publicorum morum correctione cum Pomponio Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando potandoque consumpsit, quorum alteri Syriam prouinciam, alteri praefecturam urbis confestim detulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicos professus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 1:4)
Pisonem legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi ea secreto ostentant < . . . . . . > quae multifariam inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 3:2)
Pisonis, qui sub idem tempus Syriae praepositus, nec dissimulans offendendum sibi aut patrem aut filium, quasi plane ita necesse esset, etiam aegrum Germanicum grauissimis uerborum ac rerum acerbitatibus nullo adhibito modo adfecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 2장 1:2)
obtrectatoribus etiam, qualescumque et quantacumque de causa nanctus esset, lenis adeo et innoxius, ut Pisoni decreta sua rescindenti, clientelas di[u]uexanti non prius suscensere in animum induxerit, quam ueneficiis quoque et deuotionibus impugnari se comperisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 3:1)
Liuiam Orestillam C. Pisoni nubentem, cum ad officium et ipse uenisset, ad se deduci imperauit intraque paucos dies repudiatam biennio post relegauit, quod repetisse usum prioris mariti tempore medio uidebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 1:2)
alii tradunt adhibitum cenae nuptiali mandasse ad Pisonem contra accumbentem:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 1:3)
' dehinc Cornelium Sabinum, alterum e coniuratis, tribunum ex aduerso traiecisse pectus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 2:4)
Cornelius Laco ex assessore praefectus praetorii, arrogantia socordiaque intolerabilis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION