라틴어 문장 검색

Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 17장1)
De his eandem fere, quam reliquae gentes, habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 17장2)
sic animo parati, ut, si eam paludem Romani perrumpere conarentur, haesitantes premerent ex loco superiore; ut qui propinquitatem loci videret paratos prope aequo Marte ad dimicandum existimaret, qui iniquitatem condicionis perspiceret inani simulatione sese ostentare cognosceret.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 19장3)
Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari Marte iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros coegit cedere equites. Quibus celeriter subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장2)
Vide de hoc loco dissertatiunculam quam Diario Jal general de l'Instruction publique(3. Martis 1847) inserui.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).38)
procul igneus horror thoracum, gladiosque tegat vagina minaces stent bellatrices aquilae saevique dracones.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:126)
sic multos fluvio vates arente per annos hospite qui caeso monuit placare Tonantem, inventas primus Busiridis imbuit aras et cecidit saevi, quod dixerat, hostia sacri;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:94)
Quid te, turpissime, bellis inseris aut saevi pertemptas Pallada campi?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:163)
vel, si sacra placent, habeas pro Marte Cybeben;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:165)
trans aequora saevas verte faces;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:95)
ei mihi, quas urbes et quanto tempore Martis ignaras uno rapuerunt proelia cursu!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:321)
tu si nivalis per iuga Caucasi saevas petisses pulcher Amazonas, peltata pugnas desereret cohors sexu recepto;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:13)
scilicet ut domitis frueretur barbarus Afris, muro sustinui Martem noctesque cruentas Collina pro turre tuli?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:51)
me potius saevi manibus permittite Pyrrhi, me Senonum furiis, Brenni me reddite flammis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:77)
ut vino calefacta Venus, tum saevior ardet luxuries, mixtis redolent unguenta coronis:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:115)

SEARCH

MENU NAVIGATION