라틴어 문장 검색

Numerare tantum Octavio fuit turpe, non illi, qui emerat, ut Tiberio mitteret, quamquam illum quoque reprenderim;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 42:6)
Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:2)
- etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones nonnullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 4:1)
Eleganter mihi videtur Panaetius respondisse adulescentulo cuidam quaerenti, an sapiens amaturus esset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:1)
Iam adulescentulus cum declamaret, apte et conuenienter hoc genere utebatur;
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 6:1)
Memini OSCVM, cum loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum omnium ingenia, queri de PVBLILIO, quasi ille iam hanc insaniam introduxisset.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 7:7)
adulescentulos omnis conspirasse, quasi de aetatis comparatione ageretur;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 13:5)
Utrum Octavius maius beneficium dedit filio an patri divus Augustus, quamvis illum umbra adoptivi patris abscondit ?
(세네카, 행복론, Liber III 148:1)
Ego sum nobilibus adulescentulis expositum caput, in quod mucrones acuant ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 55:5)
mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 96:2)
Adulescentulus tamen ac propemodum puer tanto animo tulit illam familiae suae super ipsum Pauli triumphum concidentis subitam vastitatem, quanto debuit ferre vir in hoc natus, ne urbi Romanae aut Scipio deesset aut Carthago superesset.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 86:2)
nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:3)
Octavia et Livia, altera soror Augusti, altera uxor, amiserant filios iuvenes, utraque spe futuri principis certa.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 13:1)
Octaviae discidia planxerunt sacros inter penates fratris et patrium larem.
(세네카, 옥타비아 11:18)
Octaviae favore percussa agmina et efferata per nefas ingens ruunt.
(세네카, 옥타비아 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION