라틴어 문장 검색

Utrum Octavius maius beneficium dedit filio an patri divus Augustus, quamvis illum umbra adoptivi patris abscondit ?
(세네카, 행복론, Liber III 148:1)
Catoni populus Romanus praeturam negavit, consulatum pernegavit.
(세네카, 행복론, Liber V 100:4)
Quis usque eo ad conspiciendam veritatem excaecatus est, ut ignominiam putet Marci Catonis fuisse duplicem in petitione praeturae et consulatus repulsam ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 95:1)
Ignominia illa praeturae et consulatus fuit, quibus ex Catone honor habebatur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 95:2)
nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:3)
Octavia et Livia, altera soror Augusti, altera uxor, amiserant filios iuvenes, utraque spe futuri principis certa.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 13:1)
Huic tu putas iniuriam fieri potuisse a populo, quod aut praeturam illi detraxit aut togam ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 8:1)
" Dedit mihi praeturam, sed consulatum speraveram ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 185:1)
Non gratulor tamquam viro forti, sed tanquam consulatum praeturamve adepto;
(세네카, De Providentia, book 1 38:5)
Octaviae discidia planxerunt sacros inter penates fratris et patrium larem.
(세네카, 옥타비아 11:18)
Octaviae favore percussa agmina et efferata per nefas ingens ruunt.
(세네카, 옥타비아 12:3)
sicut ille qui subscriptus statuae eius fuit, cum eodem tempore et Octauiam uxorem haberet et Cleopatram:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:9)
Octavio Mamilio Tusculano - is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus - ei Mamilio filiam nuptum dat perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 505:1)
Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 167:1)
super belli Sabini metum id quoque accesserat, quod triginta iam coniurasse populos concitante Octavio Mamilio satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 189:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION