라틴어 문장 검색

Nec avidius ipsum regem quam Philippum intuebatur exercitus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 19:2)
quondam a praetore Aegypti missus ad Philippum donisque et omni honore cultus exilium patria sede mutaverat, secutus deinde in Asiam Alexandrum inter fideles socios habebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 13:2)
Victor ad haec Atheniensium Philippus pater invocabatur, domitaeque nuper Boeotiae et urbis in ea nobilissimae ad solum dirutae species repraesentabatur animis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 7:1)
"Philippum vero, parentem meum, quis ignorat ab iis interfectum esse, quos ingentis pecuniae spe sollicitaverant vestri?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 11:6)
Eodem tempore classis Macedonum ex Graecia accita Aristomenen, qui ad Hellesponti oram reciperandam a Dareo erat missus, captis eius aut eversis navibus superat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 38:2)
quippe dum inter primores promptius dimicat, sagitta ictus est, quam per loricam adactam, stantem in humero medicus eius Philippus evellit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 21:2)
Sacerdos parentem eius negat ullius scelere posse violari, Philippi autem omnes luisse supplicia:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 30:2)
in unius hominis iactationem tot milium sanguinem inpendi, fastidio esse patriam, abdicari Philippum patrem, caelum vanis cogitationibus petere regem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 5:3)
Philippus Balacri eos regebat in societatem nuper adscitus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 33:4)
Hos Thessali equites claudebant Philippo duce.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 34:3)
"Proinde non est, quod virium quicquam subducat ex acie, sed, ut me, ut Philippo patre dignum est, contempto sarcinarum damno fortiter dimicet."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 8:5)
Dromades cameli inter dona erant velocitatis eximiae, XII elephanti a Dareo ex India acciti, iam non terror, ut speraverat, Macedonum, sed auxilium, opes victi ad victorem transferente fortuna.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 14:1)
Haec dicente Dareo praesentis periculi species omnium simul corda animosque horrore perstrinxerat, nec aut consilium suppetebat aut vox, cum Artabazus, vetustissimus amicorum, quem hospitem fuisse Philippi supra diximus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 2:1)
Inter haec Dareus Artabazum acciri iubet, expositisque, quae Patron detulerat, haud dubitare Artabazus, quin transeundum esset in castra Graecorum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 9:1)
Regnabat apud Lacedaemonios Agis, filius Archidami, qui Tarentinis opem fer ens occiderat eodem die, quo Philippus Athenienses ad Chaeroneam vicit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION