라틴어 문장 검색

ad exposcendos eos legati extemplo Lacedaemonem missi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 378:1)
maxime autem consternavit eos metus, si semel primis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 379:1)
ceterum responsum ita perplexum fuit ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 391:3)
Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedaemonem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 752:2)
haec cum Appius dixisset, Lycortas, et quia praetor et quia Philopoemenis, auctoris omnium quae Lacedaemone acta fuerant, factionis erat, ita respondit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 421:1)
cum vos procul essetis, quo alio nisi ad nos, socios vestros, quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedaemonem vobiscum simili de causa oppugnantes viderant, confugerent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 427:1)
quae utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedaemonis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi disciplinam exstructi sint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 435:1)
restitui iudiciaque facta tolli placuit, Lacedaemonem manere in Achaico concilio scribique id decretum et consignari a Lacedaemoniis et Achaeis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 571:1)
inde Lacedaemonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 333:1)
item Lacedaemone e quibusdam parietibus etiam picturae excisae intersectis lateribus inclusae sunt in ligneis formis et in comitium ad ornatum aedilitatis Varronis et Murenae fuerunt adlatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장36)
quod cum iam devotum a Prisco Tarquinio vellet Superbus Tarquinius aedificare, coepit auguriis captare qui mons huic templo esset aptissimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4463)
hic L. Tarquinius - Prisci Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 467:1)
nec non tarquinium eiectum porsenna ivbebat Tarquinius Superbus habuit perditos filios, inter quos Arruntem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6461)
L. Tarquinium, collegam suum quia Tarquinio nomine esset, metuere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 3:3)
Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullius, Tarquinius Superbus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8082)

SEARCH

MENU NAVIGATION