라틴어 문장 검색

"Sedebit solus et tacebit, quoniam sustulit super se iugum, dabit percutienti se maxillam, saturabitur inproperiis, quia non in sempiternum abiciet dominus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:113)
omnia alia peccata extrinsecus sunt, et, quod a foris est, facile abicitur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:8)
His enim abiectis interdum gloriosis tumemus sordibus et vendibilem paupertatem populari aurae offerimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:10)
Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies et sua invicem membra laniarunt, dum mater non parcit Iactanti infantiae et recipit utero, quem paulo ante effuderat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 12:4)
"in mare nemo hunc abicit saeva dignum veraque Charybdi, fingentem inmanes Laestrygonas atque Cyclopas?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV7)
Mox ubi circumfusa undique rostra viderunt,abiectis statim telis remis-que plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam petiverunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 13:3)
Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne periret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 9:2)
Proiecta si secundum consuetudinem dicatur, intellegitur abiecta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 14:2)
Vexasse enim verbum est levis ac parvi incommodi, nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:4)
quarum una madentes Scissa genas, planctu liventes atra lacertos, Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres, Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem, Et summis servate malis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:20)
Sed postquam condidit urna Supremos cineres, miserando concita vultu, Effusas laniata comas, concussaque pectus Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri, Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:5)
ne mireris igitur abiecta ab indignante quae a gestiente fieri solebant.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr10)
rex erat bene medio verbo usus est 'erat', ne si 'fuit' dixisset, fiduciam abiecisse videretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5441)
quapropter ab ea donatus unguenti alabastro cum se in dies inditum ungueret, feminas in sui amorem trahebat, in quis fuit una, quae de monte Leucate cum potiri eius nequiret abiecisse se dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 27920)
qui cum captos pisces supra herbam abiecisset et eos recepisse vidisset quam amiserant vitam, intellecta herbarum potentia, esu earum in deum mutatus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8232)

SEARCH

MENU NAVIGATION